You are on page 1of 4

LVSTRATIO

Salvi salvaeque sitis omnes expectatissimi ad Museum Archeologicum venistis mihi nomen est
Ismael Canariensis aut Fortunatus hodieque per non longum temporis spatium ero vobis
mystagogus. Habitus, ornatus, suppelectila magnifica atque sumptuosa,... omnia divitiam, honorem
palam faciebant, coram omnibus monstrabant dominos esse dites divites; omnia quae apud domos
Hispanis erant non solum propter utilitatem, immo ut indicium opulentiae ac luxus fuerat; híc enim
comparatur
Tempus 20 minuta maxime
Partes
Domus (Ciceronis filius, 4-12)
Nunc estis in partem domo dicatam. Cum sit Interrogata:
tempus nobis breve, ne nimis dicam de domus 1. Quem ad finem compluvium... aliquid aliud
partibus jam vobis satis notis. Scilicet quae praeter aquam diffundebatur? (
nobis relicta domorum Hispanorum non multum 2. Quem ad finem aqua colligebatur, num in ea
differt ab Romanis. Ecce videtis... quid est... ? natabant?
3. Quae agebantur illic?
4. Quod nomen imaginibus erat?
5. Qua intrabatur domi?
6. Qua de causa vestibulum splendidum
ornabatur, si illic nemo morabatur? (ut in
conspectum domini admittiretur*)
7. Quis postico utebatur?
ADDENDA
De domo (Paoli): ...res postulare videtur ut de Romanorum domibus brevi disseramus. Romanorum domus circa atrium ac
peristylium totae aedificatae erant atque in hoc potissimum a nostris differebant, quod non ex externis fenestris aerem et
lucem, ut aedes nostrae, admittebant, sed ex atrio et peristylio. Atrium aula quaedam erat cujus tectum medium ita patebat,
ut quadratum foramen efficeret, quod compluvium vocabatur (1?). Per compluvium illud solis lumen et aer per domus
conclavia perpetuo diffundebantur. Cum plueret, aquae, in ipsam domum immissae, in locum quendam recipiebantur quem
vocabant (2?) impluvium (…) in atrii pavimento cavatum (…); aqua de compluvio collecta per foram in cisternam confluebat et
colligebatur, ut ad domesticos usus adhiberetur. Cubiculae et alae: ab atrio per parietes qui a duobus atrii lateribus ducti erant, aditus
ad cubicula dabatur, loca ad dormiendum tantum apta; nam et angusta plerumque erant et exiguo lumine illustrata , cum
nullae ibi fenestrae essent. Ut figura docet, in extrema atrii parte murus ita recedebat, ut duo vacua loca ibi exstiterent, quae
alae dicebantur. Quem ad usum alae adhibitae sint non satis constat. Tabernae: juxta januam loca aliquot erant, cubiculis similia,
eadem altitudine adspectusque simile, quae tamen non ab atrio adibantur sed ab ipsa via, tabernae dictae. Illas dominus aedium propolis locabat, qui
mercibus vendendis vivebant. Harum tabernarum pars superior, ligneis tabulatis ab inferiore separata, ab ipso tabernario plerumque habitabatur, vel
inquilinos alios accipiebat (…) aere et luce carebant . (3?)De atrii usu: antiquis temporibus pater familias in ipso atrio cum uxore et liberis
magnam diei partem morabatur. Ibi liberos educabat, servis imperabat, rem familiarem administrabat. Clientes etiam primo mane in atrio exceptos
audiebat. Ibi familia tota solebat cenare, hieme ibi liberi et servi apud focum adsidentes frigus dissolvebant; nam cum nulla in priscis aedibus culina
esset, focus in atrio accendebatur, cibi parabantur. Mutatis moribus, postquam peristylia aedificari coepta sunt magnis conclavibus circumdata
domini familia libentius in illis quam in atrio versabantur. Suum tamen locum in atrio, ut ante, obtinebant et sacellum illud,
Lararium dictum, familiaribus Laribus dicatum, et arca, ubi pater familias quicquid vel pretiosum erat vel diligentius
adservandum, custodiebat. Majorum imagines, cerae dictae: nobilium in aedibus, singulis armariis atrii parietibus adpositis,
majorum imagines servabantur. (4?) Imagines illae, cum majorum vultus cera expressi essent, cerae dicebantur. Mos erat ut
diebus festis armaria aperirentur ac proavorum cerae laurea corona ornarentur. Cum vero nobilis alicujus viri funus duceretur, conducti homines,
cum proavorum imagines vultibus suis aptassent, vestibus magnificis, quae tantos viros decerent, humeris induti, defuncti feretrum comitabantur,
tamquam si majores ad illius exsequias cohonestandas convenisset. Lictores atque insignia praecedebant, ut ostenderent quo quisque loco in
honorum cursu fuisset: qui consulatum adepti essent, qui praeturam, qui aedilitatem curulem. Illi, qui proavorum partes ferebant, Ciceronis aetate
celsi feretris jacentes vehebantur, posterius stantes. (5?)Fauces, vestibulum: quisquis e via publica domum intraverat, atrium statim
ingrediebatur; neque tamen janua in atrii pariete sita erat, sed in angusto quodam aditu. Hujus aditus, e via publica recedentis,
quae pars ante januam erat, vestibulum vocabatur, pars posterior fauces. (6?)Clarorum virorum aedes amplioribus ac
splendidioribus vestibulis praeditae erant, cum mos esset Romanorum ut clientes primo mane patronum suum salutarent “Have”
dicentes; frequentes igitur in vestibulo morabantur, donec intrandi licentia fieret. Postícum: differt ab janua; ostiolum id erat
per quod ab angiportu in aedium latere sito, accessus later in interiores aedifum partes dabatur. (7?)Domestici famuli,
institorum ministri, omnis bajulorum turba hoc ostiolo solebant intrare, ne transitus per atrium nimius fieret, aptiusque illi ad culinam
pervenirent, quae in omnibus fere aedibus prope posticum sita erat. Dominus ipse interdum postico exire properabat, si quando
fastidiosi alicujus hominis molestiam vel contumacem clientium pertinaciam effugere vellet. Tablinum, cenaculum: in atrii
extremitate spatiosum quoddam patebat conclave, quod tablinum vocabant; fauces et janum ex adversa parte id prospectabat, ex aversa
peristylium. Tablini pars superior, ubi veteres Romani interdum solebant cenare, cenaculi nomen etiam tum servabant, cum more Graeco triclinia
aedificari coepta sunt. Andron, peristylium, triclinium, oecus. Brevis et angustus andron transitum dabat ex atrio ad peristylium. Hortus is erat
amoenissimus arbusculis consitus, areolis distinctus (Est parva area, seu parvum spatium vacuum), marmoreis ornamentis
decoratus. Buxi vel lauri saepes areolas circumdabant; parvae sed nitidae gestationes(Item locus est arboribus densis opacus, per
quem a succollantibus servis valetudinis, aut voluptatis causa gestabantur, ea forma, qua coenatio dicta est locus, ubi coena
capiebatur, ambulatio locus, ubi deambulabatur, passeggio, viale, stradone), inter areolas currentes, iter dabant ad porticus, quae
interiores peristylii partes exornabant, vel ad amplissima conclavia. Haec, si ad cenandum apta erant, triclinia dicebantur, si
ad amicos accipiendos, oeci vel exhedrae. Ditiorum hominum in peristyliis magna etiam fontana inveniebatur, loco clauso exstructa, ubi
marmoreum labrum* (Labrum pro fossa cum aggere positum) aquam ex alto redundantem excipiebat. In medio vero peristylio saepe fonticulus situs
erat, vel marmoreum triclinium. Aestivis caloribus patri familias gratum erat cum uxore et liberis in aperto cenare.

Mors (sepulcrum et alii)


Prooemium Interrogata
1. Quo modo appellabantur qui parabant funus?
Perveniamus nunc ad rem lugubriorem; quid in 2. Quot dies relictum corpus in atrio?
mentem venit si dico... “Julius leto datus est” 3. Quid cum corporis? Cremantur aut
inhumantur? Ubi?
Omnia quae dici possunt de morte apud
Hispanos non ab iis scilicet ipsis discere
possumus, potius nobis saxa ut eloquantur
cogenda sunt. Scimus apud Romanos fuissent
mores, usus cum quis moriebatur; scilicet dicitur
praeconem... itemque hoccne apud Hispanos?
Paululum differt, videbitis. Nolite oblivisci haec
omnia esse symbolum vel signum honoris sed
divitiae. Funus perfectum cadavera in cinerem
reducta vel sub terra posita jam non loquitur;
nunc loquuntur saxa !

ADDENDA
(De Paoli) (…) Qui quidem postquam in media via suit, praeconem lugubri veste indutum conspexit magna voce clamantem: C.
Calpurnius Piso, Quiris, leto datus est”. Haec verba, a remotissima antiquitate tradita, idem significant atque Piso, Romanus civis, decessit.
(…) Extremum morientis spiritum uxor exceperat, oculos operuerat, anulum, ut mos erat, detraxerat. Deinde, postquam id
quod vetus Romanorum ritus poscebat, ter virum conclamavit, in remotissimum oecum recesserat ut (1) libitinarii funus
pararent. De libitinariis: Libitinarii ii dicebantur quibus mortuorum exsequiae commissae erant, magnamque circa se ministrorum multitudinem
habebant qui singula curarent. Instrumentum funeris suppeditabant, (largiri, subministro) ut sandapilam (loculum ligneum in quo
plebejorum cadavera efferebantur) , lectum funebrem, feretrum; cornicines, tibicines, praeficas iidem conducebant. Qui libitinariam
exercebant, maximos quaestus ex ea arte faciebant; quae tamen, cum indecora ac turpis videretur, non minorem ignominiam adferebat quam lucrum.
Libitinatii ob id vocabantur, quod Libitina Venus vetus Mortis appellatio fui t. Expositio: (2)Dies septem mortui Pisonis corpus in aedium
atrio jacuit. Illud pollinctores, humi prius deposium ac frigida aqua ablutum, deinde accurate lautum atque perunctum,
postremo praetexta toga indutum in funebri lecto composuerant ibique odores adsidue incendebant. Virentis piceae rami per
illos dies foribus adjacebant; flentes ancillae illos juxta Pisonis mortem adposuerant, quod funebre indicium esset. Jacentis Pisonis vultum unus e
pollinctoribus in cera impressit, quae ad sempiternam illius memoriam in atrii armariolo adservaretur . Pissio effertur: octavo die postquam
decessit, Piso a vespillonibus ex aerdium atrio est elatus, ut (3) ad ustrinam extra pomerium deferretur atque in rogo ibi
exstructo cremaretur. Vetabant enim leges corpus mortuum intra urbis moenia comburi. Funebris pompa magno sumptu et
magnificentia ducta est. Dissignatores, utrimque dispositi, curabant en quid funebrem pompam turbaret, ut omnia recte ac rite procederent.
Praecedebant cornicines et fidicines, qui quidem, quacumque funus transibat, acuta cum gravibus temperantes, mixto ingentique sono
praetereuntium aures complebant. Subsequebantur qui ferales faces agitabant, cum iisque conductae aliquot feminae praeficae, quae, mercede
accepta ut lugubres ejulationes ederent, clamore magno fictum ostentabant dolorem. Quarum una interdum, ceteris tacentibus, maesta quadam
naenia exstincti viri, qui efferebatur, laudes canebat. Pisonis feretrum: post ululantium praeficarum turbam ii lento gressu procedebant, qui cereis
imaginibus ad ora aptatis majores, ut supra diximus, simulabant. Virilis sexus consanguinei feretrum deferebant; jacebat Piso in lecto eburneis
pedibus ornato, purpureis vestibus instrato, ac sic positus, ut omnes illius faciem videre possent. Post feretrum propinqui omnes utriusque sexus
veniebant cum ipsa Pisonis uxore. Servi complures, quos Piso testamento manumiserat, feretrum pileati sequebantur. Ea erat enim Romanorum
consuetudo, ut liberti pilleo caput tegerent. Cum ceteris, ad exsequias cohonestandas, magna multitudo convenerat familiarium, nobilium virorum,
clientium. Pisonis laudatio funebris: Postquam in Forum ventum est, tum tibiae acutius canere, cornua graviorem bombum edere, praeficae
miserabilius ejulare. Undique tunicatus popellus adcurrebat, funus spectaturus. Cum autem funebris pompa ad Rostra pervenisset, improviso silentio
facto, unus ex Pisonis propinquis laudationem funebrem de more pronuntiavit. Proavorum gloria et rebus gestis commemoratis, Pisones honores
recensuit, virtutes laudavit, de summa illius in absentem socerum dife praedicavit. Majorum imagines proavorum simulacra reddentes, circum
feretrum dispositae, quasi laudantis verba audirent, sollemni ritui religionem addebant. Pisonis corpus crematur: Feretrum qui gestabant post
habitam laudationem rursus humeris impositum ad ustrinam detulerunt. Funesta ibi facie rogus ex usto nigrantique ustrinae solo
eminebant; lignis in arae formam congestis exstructus erat, pice, siccis foliis, murra inter ligna immixstis, quo facilius
materies ignem conciperet. Virentes cupressorum rami lateribus intexti rogum obtegebant. Pollinctores Pisonis corpus cum
ipso lecto rogo imposuerunt; deinde familiares ture, unguentis, odoribus adspesum florum corollis ornaverunt. Tum,
postquam infelix illa uxor, Tullia, vale dicto supremum osculum mortui viri in fronte impressit, admotis facibus rogus est
incensus. Ubi primum corpus cum materie totum exarsit, Tullia, ablutis manibus, ossa legit, vino respersit, in olla quadam
condidit. Postridie Pisonis cineres, unguentis immixti atue in urna cum exustis ossibus compositi, in majorum sepulcro
humati sunt.
Villae (tessellatum et alii)
Info

ADDENDA
(Radulfi) De villa Ea aedificia quae villae nuncupantur procul ab oppidis exstructa sunt, nam homines divites quiete frui volebant.
Verbi gratia a vobis omnibus iam est nota illa villa Ciceronis oratoris, quae Tusculo (a Roma fere XXX chiliometra) sita est, ubi
securus Cicero, procul a negotiis, Tusculanas Disputationes conscripsit. Duo sunt villarum genera: videlicet villae urbanae et
villae rusticae. Villae urbanae ad voluptatem hominum pecuniosorum aedificatae sunt. Non enim sicut domibus urbanis per
fauces et vestibulum ab atrio aditum est, sed a peristylo ita, ut plus aeris et solis adhiberent villae urbanae quam domus. Quoniam
ruri spatium est laxius quam in oppidis, et tricilinia plura et cubicula ampliora in villis exstructa sunt, necnon alia aedificia
ad villas iuxta, quibus nomen est diaetae, inveniuntur. Sicut iam scitis, in domibus vix fenestras videmus, nam hiatus unus erat
et atrium et peristylum. In villis autem pleraeque fenestrae adhibentur, ut homines e villa vineas, praedas, colles, etc. in
tricliniis iacentes prospicere poterint. Hae omnia cubicula alium finem non habent quam quiescendi vel legendi vel meditandi.
Villae rusticae autem ad suppetenda ea quae cultus agrorum poscit.
Binae enim cohortes (id est spatium rotundum, sicut Graece χορός) in villis rusticis, pisciniis in medio exstructis, reperiuntur, ut
animalia diversa, sicut boves aut oves, aquam bibere poterint. Circa cohortem interiorem varia cubicula distribuuntur, scilicet ubi
vilicus, qui villae praeerat, habitabat, cellae serviles, rustica balnea et cetera. Bubilia quidem et equilia, id est cubicula bovium et
equorum, iuxta culinam sita sunt ad modicum calorem illic servandum.
Alia cubicula sive horrea: ● Granaria → frumentum ● Cella vinaria → vinum ● Horreum quod Graece oporotheca appellatur →
fructus decerpti ● Cella olearia → oleum ● Nubiliarium → repentina tempestate agricolae demessas spicas congerebant. Foenile
→ foenum, separatum propter incendii periculum
De opere musivo duodecim Herculis athlorum (sive laborum)
Ubi iventum? Quomodo creatum?
In media imagine Hercules et Omphale, regina Lydiae, videntur: alius vestibus femineis
indutus et fusum in manibus tenens, alia autem pelle leonis Nemeaei induta et ῥόπαλον in
manu tenens. Cur? Hercules, amore captus, vestes et auxilia in reginam transtulit, et
Omphale in vicem vestes suas Herculi dedit.
Imagines circum Herculem et Omphalem significant duodecim Herculis labores. Quis Herculi
tales labores imperavit? Eurystheus, rex Mycenarum. Prima enim imago infra et parte
sinistra sita est:
1. Leonem Nemeaeum necavit, cuius pelle deinde usus est tegumento.
2. Hydram Lernaeam Typhonis filiam ad fontem Lernaeum interfecit.
3. Taurum, cum quo Pasiphae concubuit, ex Creta insula Mycenis vivum adduxit.
4. Draconem, qui mala aurea Hesperidum servare solitus erat, interfecit, et Eurystheo
regi mala attulit.
5. Diomedem Thraciae regem et equos quattuor eius cum Abdero famulo interfecit.
6. Geryonem Chrysaoris filium trimembrem uno telo interfecit.
7. Augeae regis stercus bobile uno die purgavit.
8. Canem Cerberum ab inferis (Eurystheo) regi in conspectum adduxit.
9. Aprum Erymanthium occidit.
10. Reginae Amazonis balteum detraxit.
11. Cervum ferocem vivum in conspectu Eurysthei regis adduxit.
12. Aves Stymphalides sagittis interfecit.

You might also like