You are on page 1of 1

Text 8. El regnat de Ròmul (753-715).

Rapte de les sabines

Romulus imaginem urbis magis quam urbem fecerat; deerant enim incolae. Erat autem

in proximo lucus; hunc asylum fecit, quo statim multitudo latronum pastorumque

confugit. Cum vero ipse et populus uxores non haberent, legatos ad vicinas gentes misit,

et per eos societatem connubiumque petiit. Nusquam benigne audita est legatio;

ludibrium etiam est additum: “Quidni feminis quoque asylum aperuistis? Id enim

compar esset connubium!” Romulus, aegritudinem animi dissimulans, ludos parat;

spectaculum deinde finitimis indici iubet. Multi convenerunt, novam urbem videre

cupientes, maxime Sabini, cum liberis et coniugibus. Ubi spectaculi tempus venit,

omnesque, maxime Sabini, cum liberis et coniugibus. Ubi spectaculi tempus venit,

omnesque animos et oculos suos in hoc habuerunt conversos, tum, dato signo, virgines

raptae sunt. Haec fuit statim causa belli diuturni.

You might also like