You are on page 1of 2

Erasmus Rot. Thomae Moro suo S.D.

Superioribus diebus cum me ex Italia in Angliam recepissem, ne totum hoc tempus


quo equo fuit insidendum amusois et illitteratis fabulis tereretur, malui mecum
aliquoties uel de communibus studiis nostris aliquid agitare, uel amicorum, quos
hic ut doctissimos ita et suauissimos reliqueram, recordatione frui. Inter hos
tu, mi More, uel in primis occurrebas; cuius equidem absentis absens memoria non
aliter frui solebam quam presentis presens consuetudine consueueram; qua disper
eam si quid unquam in uita contigit mellitius. Ergo quoniam omnino aliquid agend
um duxi, et id tempus ad seriam commentationem parum uidebatur accommodatum, uis
um est Moriae Encomium ludere. Que Pallas istuc tibi misit in mentem? inquies. P
rimum admonuit me Mori cognomen tibi gentile, quod tam ad Moriae uocabulum acced
it quam es ipse a re alienus; es autem uel omnium suffragiis alienissimus. Deind
e suspicabar hunc ingenii nostri lusum tibi precipue probatum iri, propterea quo
d soleas huius generis iocis, hoc est nec indoctis, ni fallor, nec usquequaque i
nsulsis, impendio delectari, et omnino in communi mortalium uita Democritum quen
dam agere. Quanquam tu quidem, ut pro singulari quadam ingenii tui perspicacitat
e longe lateque a uulgo dissentire soles, ita pro incredibili morum suauitate fa
cilitateque cum omnibus omnium horarum hominem agere et potes et gaudes. Hanc ig
itur declamatiunculam non solum lubens accipies ceu mnemosunon tui sodalis, ueru
m etiam tuendam suscipies, utpote tibi dicatam iamque tuam non meam. Etenim non
deerunt fortasse uitilitigatores, qui calum nientur partim leuiores esse nugas q
uam ut theologum deceant, partim mordaciores quam ut Christiane conueniant modes
tie; nosque clamitabunt ueterem comediam aut Lucianum quempiam referre atque omn
ia mordicus arripere. Verum quos argumenti leuitas et ludicrum offendit, cogiten
t uelim non meum hoc exemplum esse, sed idem iam olim a magnis auctoribus factit
atum; cum ante tot secula Batrachomuomachian luserit Homerus, Maro Culicem et Mo
retum, Nucem Ouidius; cum Busyriden laudarit Polycrates et huius castigator Isoc
rates, iniustitiam Glauco, Thersiten et quartanam febrim Fauorinus, caluitiem Sy
nesius, muscam et parasiticam Lucianus; cum Seneca Claudii luserit apothesin, Plu
tarchus Grylli cum Ulysse dialogum, Lucianus et Apuleius Asinum, et nescio quis
Grunnii Coro cottae porcelli testamentum, cuius et diuus meminit Hieronymus Proi
nde, si uidebitur, fingant isti me laterunculis in terim animi causa lusisse, au
t si malint equitasse in arundine longa. Nam que tandem est iniquitas, cum omni
uite insti tuto suos lusus concedamus, studiis nullum omnino lusum permittere, m
axime si nuge seria ducant, atque ita tractentur ludicra ut ex his aliquanto plu
s frugis referat lector non omnino naris obese, quam ex quorundam tetricis ac sp
lendidis argumentis? ueluti cum alius diu consarcinata oratione rhetoricen aut p
hilosophiam laudat, alius principis alicuius laudes describit, alius ad bellum a
duersus Turcas mouendum adhortatur, alius futura predicit. alius nouas de lana c
aprina comminiscitur questiunculas. Vt enim nihil nugacius quam seria nugatorie
tractare, ita nihil festiuius quam ita tractare nugas ut nihil minus quam nugatu
s fuisse uidearis. De me quidem aliorum erit iudicium; tamet si, nisi plane me f
allit philautia, Stulticiam laudauimus, sed non omnino stulte. Iam uero ut de mo
rdacitatis cauillatione respondeam, semper hec ingeniis libertas permissa fuit,
ut in communem hominum uitam salibus luderent impune, modo ne licentia exiret in
rabiem. Quo magis admiror his temporibus aurium delicias que nihil iam fere nis
i solennes titulos ferre possunt. Porro nonnullos adeo prepostere religiosos uid
eas, ut uel grauissima in Christum conuicia ferant citius quam pontificem aut pr
incipem leuissimo ioco aspergi, presertim si quid pros ta alphita id est ad ques
tum, attinet. At enim qui uitas hominum ita taxat ut neminem omnino perstringat
nominatim, queso utrum is mordere uidetur an docere potius ac monere? Alioqui qu
ot obsecro nominibus ipse me taxo? Preterea qui nullum hominum genus pretermitti
t, is nulli homini, uiciis omnibus iratus uidetur. Ergo si quis extiterit qui se
se lesum clamabit, is aut conscientiam prodet suam aut certe metum. Lusit hoc in
genere multo liberius ac mordacius diuus Hieronymus, ne nominibus quidem ali qu
oties parcens. Nos preterquam quod a nominibus in to tum abstinemus, ita pretere
a stilum temperauimus ut cordatus lector facile sit intellecturus nos uoluptatem
magis quam morsum quesisse. Neque enim ad Iuuenalis exemplum occultam illam sce
lerum sentinam usquam mouimus, et ridenda magis quam foeda recensere studuimus.
Tum si quis est quem nec ista placare possunt, is saltem illud meminerit, pulchr
um esse a Stulticia uituperari; quam cum loquentem fecerimus, decoro persone ser
uiendum fuit. Sed quid ego hec tibi, patrono tam singulari ut causas etiam non o
ptimas optime tamen tueri possis? Vale, disertissime More, et Moriam tuam gnauit
er defende.

You might also like