You are on page 1of 1

Hae duae provinciae bello quondam piratico catervis mixtae praedonum a Servilio pro

consule missae sub iugum factae sunt vectigales. et hae quidem regiones velut in
prominenti terrarum lingua positae ob orbe eoo monte Amano disparantur.

Quam ob rem cave Catoni anteponas ne istum quidem ipsum, quem Apollo, ut ais,
sapientissimum iudicavit; huius enim facta, illius dicta laudantur. De me autem, ut
iam cum utroque vestrum loquar, sic habetote.

Cyprum itidem insulam procul a continenti discretam et portuosam inter municipia


crebra urbes duae faciunt claram Salamis et Paphus, altera Iovis delubris altera
Veneris templo insignis. tanta autem tamque multiplici fertilitate abundat rerum
omnium eadem Cyprus ut nullius externi indigens adminiculi indigenis viribus a
fundamento ipso carinae ad supremos usque carbasos aedificet onerariam navem
omnibusque armamentis instructam mari committat.

Denique Antiochensis ordinis vertices sub uno elogio iussit occidi ideo efferatus,
quod ei celebrari vilitatem intempestivam urgenti, cum inpenderet inopia, gravius
rationabili responderunt; et perissent ad unum ni comes orientis tunc Honoratus
fixa constantia restitisset.

Ob haec et huius modi multa, quae cernebantur in paucis, omnibus timeri sunt
coepta. et ne tot malis dissimulatis paulatimque serpentibus acervi crescerent
aerumnarum, nobilitatis decreto legati mittuntur: Praetextatus ex urbi praefecto et
ex vicario Venustus et ex consulari Minervius oraturi, ne delictis supplicia sint
grandiora, neve senator quisquam inusitato et inlicito more tormentis exponeretur.

Intellectum est enim mihi quidem in multis, et maxime in me ipso, sed paulo ante in
omnibus, cum M. Marcellum senatui reique publicae concessisti, commemoratis
praesertim offensionibus, te auctoritatem huius ordinis dignitatemque rei publicae
tuis vel doloribus vel suspicionibus anteferre. Ille quidem fructum omnis ante
actae vitae hodierno die maximum cepit, cum summo consensu senatus, tum iudicio tuo
gravissimo et maximo. Ex quo profecto intellegis quanta in dato beneficio sit laus,
cum in accepto sit tanta gloria.

Haec igitur lex in amicitia sanciatur, ut neque rogemus res turpes nec faciamus
rogati. Turpis enim excusatio est et minime accipienda cum in ceteris peccatis, tum
si quis contra rem publicam se amici causa fecisse fateatur. Etenim eo loco, Fanni
et Scaevola, locati sumus ut nos longe prospicere oporteat futuros casus rei
publicae. Deflexit iam aliquantum de spatio curriculoque consuetudo maiorum.

Cuius acerbitati uxor grave accesserat incentivum, germanitate Augusti turgida


supra modum, quam Hannibaliano regi fratris filio antehac Constantinus iunxerat
pater, Megaera quaedam mortalis, inflammatrix saevientis adsidua, humani cruoris
avida nihil mitius quam maritus; qui paulatim eruditiores facti processu temporis
ad nocendum per clandestinos versutosque rumigerulos conpertis leviter addere
quaedam male suetos falsa et placentia sibi discentes, adfectati regni vel artium
nefandarum calumnias insontibus adfligebant.

Quam ob rem circumspecta cautela observatum est

You might also like