You are on page 1of 1

Quis enim aut eum diligat quem metuat, aut eum a quo se metui putet?

Coluntur tamen
simulatione dumtaxat ad tempus. Quod si forte, ut fit plerumque, ceciderunt, tum
intellegitur quam fuerint inopes amicorum. Quod Tarquinium dixisse ferunt, tum
exsulantem se intellexisse quos fidos amicos habuisset, quos infidos, cum iam
neutris gratiam referre posset.
Ultima Syriarum est Palaestina per intervalla magna protenta, cultis abundans
terris et nitidis et civitates habens quasdam egregias, nullam nulli cedentem sed
sibi vicissim velut ad perpendiculum aemulas: Caesaream, quam ad honorem Octaviani
principis exaedificavit Herodes, et Eleutheropolim et Neapolim itidemque Ascalonem
Gazam aevo superiore exstructas.
Eodem tempore etiam Hymetii praeclarae indolis viri negotium est actitatum, cuius
hunc novimus esse textum. cum Africam pro consule regeret Carthaginiensibus victus
inopia iam lassatis, ex horreis Romano populo destinatis frumentum dedit, pauloque
postea cum provenisset segetum copia, integre sine ulla restituit mora.
Auxerunt haec vulgi sordidioris audaciam, quod cum ingravesceret penuria
commeatuum, famis et furoris inpulsu Eubuli cuiusdam inter suos clari domum
ambitiosam ignibus subditis inflammavit rectoremque ut sibi iudicio imperiali
addictum calcibus incessens et pugnis conculcans seminecem laniatu miserando
discerpsit. post cuius lacrimosum interitum in unius exitio quisque imaginem
periculi sui considerans documento recenti similia formidabat.
Sed cautela nimia in peiores haeserat plagas, ut narrabimus postea, aemulis
consarcinantibus insidias graves apud Constantium, cetera medium principem sed
siquid auribus eius huius modi quivis infudisset ignotus, acerbum et inplacabilem
et in hoc causarum titulo dissimilem sui.

You might also like